monumenta.ch > Ambrosius > 64
Ambrosius, De Nabuthae, § 63 <<<     >>> § 65

§ 64 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 in hoc quoque saeculo doimitant digni habiti increpatione caelesti qui ascenderunt equos, quos refrenare non poterant.
2 legimus alibi dicente ecclesia siue anima: posuit me currus Aminadab.
3 si ergo anima currus est, uide ne equus caro sit, agitator autem uigor mentis, qui regit carnem et motus eius uelut quosdam equos prudentiae habenis cohercet.
4 dormitauerunt ergo qui ascenderunt corporis uoluptates nullo eas moderamine gubernantes.
5 unde et ascensores eos quam equites uel agitatores maluit nuncupare.
6 agitator etenim cum disciplina et arte pro suo equos arbitrio agitat, ut uel currentes incitet uel reflectat indomitos uel reuocet fatigatos uel mansuetos pro sua uoluntate conuertat.
7 unde cum reciperetur Helias et curru quasi ad caelum ferretur, clamauit ad eum Helisaeus: pater, pater, agitator Istrahel et eques ipsius, hoc est: qui populum domini bono ductu regebus constantiae merito hos accepisti currus, hos equos ad diuina currentes, quia moderatorem te humanarum mentium dominus conprobauit, et ideo tamquam bonus auriga certaminis uictor aeterno praemio coronaris.
8 in Ambacum propheta quoque lectum est ad ipsum dominum dictum: ascendes supra equos tuos, et equitatus tuus salus; agitauit enim apostolos suos, quos per diuersa direxit, ut toto orbe euangelium praedicarent.
9 ascendes ait quasi rectori equorum, non quasi ascensori.
10 ascendit enim etiam eques, sed ut regat, non ut tantummodo sedeat, eo quod desidiosus et piger somnolentae proferre non possit mentis incessum.